Magnus
es, domine, et laudabilis valde: magna virtus tua, et sapientiae
tuae non est numerus. et laudare te vult homo, aliqua portio
creaturae tuae, et homo circumferens mortalitem suam, circumferens
testimonium peccati sui et testimonium, quia superbis resistis:
et tamen laudare te vult homo, aliqua portio creaturae tuae.tu
excitas, ut laudare te delectet, quia fecisti nos ad te et
inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te.
Da mihi, domine, scire et intellegere, utrum sit prius invocare
te an laudare te, et scire te prius sit an invocare te. sed
quis te invocat nesciens te? aliud enim pro alio potest invocare
nesciens. an potius invocaris, ut sciaris? quomodo autem invocabunt,
in quem non crediderunt? aut quomodo credent sine praedicante?
et laudabunt dominum qui requirunt eum.
Quaerentes enim inveniunt eum et invenientes laudabunt eum.
quaeram te, domine, invocans te, et invocem te credens in
te: praedicatus enim es nobis. invocat te, domine, fides mea,
quam dedisti mihi, quam inspirasti mihi per humanitatem filii
tui, per ministerium praedicatoris tui. invocat te, domine,
fides mea, quam dedisti mihi, quam inspirasti mihi per humanitatem.
|